monumenta.ch > Plinius > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 31
{XII} Sinopis inventa primum in Ponto est; inde nomen a Sinope urbe. nascitur et in Aegypto, Baliaribus, Africa, sed optima in Lemno et in Cappadocia, effossa e speluncis. pars, quae saxis adhaesit, excellit. glaebis suus colos, extra maculosus. hac usi sunt veteres ad splendorem. species Sinopidis tres: rubra et minus rubens atque inter has media. pretium optimae #img|denarius.gif|img# II, usus ad penicillum aut si lignum colorare libeat;